Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
lus, Cantor Ecclesie Budensis, fidelis Clericus noster, a primaeuis iuuentutis sue temporibus studio indefesse fidelitatis gratum semper et placidum persone nostre exkibuit famulatum; presertim cum in insula B. Virginis apud Claustrum Dominaruin, procurante iniquorum consilio, incluse fuissemus , et non modico temporis spacio sub arcta custodia, quasi in carceris ergastulo, non exigentibus culpis, nec inuentis contra nos causis aliquibus, per Dominum Ladisiaum Regem, Tliori nostri consortem, et Dominam Elisabeth sororem eiusdem , satis grauiter detente in eodem; idem Magister Paulus, personam suam et omnia bona sua, non verendo metum morfcis, in diuersos et varios fortune casus se submittendo, per suae industriae ministerium, consiiium et auxilium nos deuote per totum regnum discurrendo, sustentauit. Districtissimum Domini nostri Begis mandatum , ne aliquid fidelitatis et seruitii nobis impendere deberet, pauci pendens, et non ponens breuiter in pretio aliquali; propter quae possessiones ipsius interdum huic, nunc alteri per eundem Dominum nostrum regem tradite, et collate; personam etiam suam, que metu mortis continuo ab eodem Domino nostro rege pulsabatur; eo quod ab ipso seruitio nostro ipsum reuocare non poterat, apud Ciauslrum religiosorum vix fuge presidio, cuin Dei adiutorio, liberauit. Quae omnia certo certius venerabilibus Patribus Archiepiscopis et aliis regni Hungariae Ecclesiarum Praelatis, Baronibus, Nobilibusque fere omnibus constare SLIO modo et esse notorie nota nullatenus dubitamus; et cum propter huiusmodi immensas fidelitates eiusdem, et alia multa, quae poropter sui proiixitatem nu-