Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Primae metae incipiunt prope syluam, Horosz.t_ Tocatam, a Dauubio ; hinc tendit versus Orientem , ad quoddam fossatum, per quod transit via vna, vbi sunt similiter metae. Demum vadit ad aliud fossatum , similiter versus Orientem, in cuius me­dio sunt metae. Hinc proceditur aduch ad partes Orientales, iuxta locum , qui vocatur/foichtelky, qui locus est a parte villae Toxun, vbi similiter sunt metae. Iude procedit ad eamdem partem Orientalem, ad metas, quae sunt inter duas vias. Ab hinc vergit per viam vnam, versus dumos et syluam Velek et Miehedeus, Nvarasvelg voca­tam, iuxta quam sy luain sunt metae , inter duas vias, a quibus metis declinat ad partem Occi­dentalem, ad vnum pratum, iuxta quod sunt me­tae distinguentes terras Yelek , et Mihedeus, ac Tauernicorum a terrispraenotatis et ibi terminatur. Item in Comitatu Albensi Essian terram populi ca­stri nostri, cum tribus insulis paruis inter praedi­ctam terram Essian et Magnam insulam existen­tibus, cum omnibus suis vtilitatibus et cum eisdem metis et terminis , quibus populi castri dignoscun­tur ab initio possedisse, similiter donauimus , de­di mus et contulimus Monasterio supra dicto per­petuo et irreuocabiliter possidendas. In cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatem praesentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Praepositi Ecclesiae Orodien., aulae nostrae Yice Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXX. regni autem nostri anno pnmo. Productum iu Processuali causa Monialium Buden­sium per Baronem Lafferf. In alia copia pro Kaad le­gitui terra. 1 r a a d.

Next

/
Oldalképek
Tartalom