Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 1. (Budae, 1830.)
nespurgensis aecclesiae episcopus, quae est conslructa in honore sancti Petri principis apostolorum nec non et sancti Emmerami martyris christi adiens celsitudinem culminis nostri, innotuit auctoritati nostrae in terra quondam a u a r o r u m iuxta fluuiolum, qui Erlaffa dicitur, locum quendaui esse qui steininachiricha nominatur, quem per multa annorum curricula desertuin ipse de bauuaria missis colonis incoli fecit. Qui vt tutiores ibi ab i n f e s ta t i o 11 e vngrorum manere possent, petiit nostram serenitatem, locum. quemdam inter maiorem et minorem ErlafTam situm, vbi ipsi conueniunt castelium ad construendum , qui vacatur Zuisila. Huius deprecationem propter diuiiiuin amorem et reuerentiam Sanctorum predictorum, libenter annuimus, et ipsum locum perpetuo possidendum eidem concessimus aecclesiae, ab eo ioco videlicet, vbi prenominati lluuioli confluunt, vsque in ibisam, vbi ipsum flumen huic confluuio Erlaffarum proximum est, et sursum versus per litus ibisae vsque ad riuum, qui dicitur Zucha. Et per hunc vsque in montem, qui dicitur sclauonice ruquic. Ab orientali autem parte litus maioris Erlalfae vsque in montana propter munitionem locorum huic donationi terininum statuimus, et quidquid nostri iuris est, ad donandum infra hos terminos, ad sanctum Petrum , sanctumque Emmeramum perpetuo iure contradimus. Et si niinus quam VI. regales mansi arabilis terrae nostri iuris infra terminos praescriptos inueniatur, vbi proxima iuxta praedictum castelli locum habeamus ex vtraque ripa Erlaffae suppleatLir. Has itaque res et quidquid in posterum sylLiarurn exstirpatione omnique alia cultura amplificetur, absque 7 *