Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 1. (Budae, 1830.)
cus hiccc. Sex decuhui septimanis; incidit in manus meas MS. in q«o priuilegia Kesmarkensium et Quintoforensium, qui olim de S. Ladislao dicebantur, lioclie Csotortokhely in Scepusio; es.scripsi nonnulla; scio tamen Te omnia habere ; ac me aliquandd visurum , si Deo ita visum fuerit, in opere Tuo. Ex eodem Manuscripto exscripsi etiam excommunicationem Palatini Mathaei, lilii Petri Palatini , de Trenchin. anno 1318. factam ; quae duas complet philyras, ac liocce , quod nunc accipis. De Carolo Fejeruario id Te oportet scire : mihi eum a sex mensibus non esse visum; ipsum vxorem duxisse fdiam Nicolai Semsey, nunc vero cum reliquis deputatum esse pro conscriptione Comitatus, vt eo facilius iuxta modernum vrbarium res agatur felicius. — Dic bone! R. P. Kaprinaii Diplomatica Hungarica num iam lucem conspexerit ? Vtinam eruditum huncce Criticum inors dira non iubeat tacere; sed eo carior est cygnus , quod si Cantator sui funeris ; et gloriosum est Imperatorem stantem , Eruditum s c r i b e n t e m m o r i. — Meus R. P. Pridwalszky quaedam de Saxonibus Transiluanis et Scepusiensibus meditatur edere; consuluit me etiam de Scepusiensibus; quae sciebam, perscripsi; spcro plura ipsum edocendum esse ex Tuo opere. Totus est Pater ille bonus in laboribus. — ld etiam volo , vt scias: Reperitur anonymi Scepusiensis viri Drai in MSS. qui vixit circa annum 1500. in quo haec leguntur: post contractum Sigismundi deXlfl. oppidis : ,,Notandum quod post obitum Sigismundi regis Mathias Rex Hungariae praefatam summam pecuniariam. seu grossorum Bohemicalium voluit praefato regi Poloniae deponere , et antedictas XIII. Ciuitates seu oppida redimej'e , ac liberare ; quae impignorata fuerant; sed Rex Poloniae vna cum Praclatis et Baronibus suis restiluere noluit, alle-