Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 1. (Budae, 1830.)
vnam cupam, vnum cocleare, I. fistula de argento , III. Cruees, vnam de argento, iilacteria IIII. de auro, et III. de argento, vnam Capsam , et I. turibulum, et II. Calices de argento, III. libros missales, I. passionario, III. Omelia, Smaragdum vnum, duo antiphonariae, II. manicale, psalterium III. Innacia II. brebiarium vnum, duos cerestata, I. sellam, I. pario de bracili, III. facinegia, Dedi etiam vnam curtem, quae cognominatur Insula, cum Ecclesia S. Petri et cum VI. seruos et IIII. anciilas, et alia Curte, quae vocatur noua sella, cum duodecim familia, et tertiaCurte, quae dicitur Butinauiso , cum octo familias, dedi XX. iumenta, cum II. equos, et XXX. vaccas, et CCCC. pecora^ et XXXII. porcos, posui III. Campanas, quae sunt apretiatae I. libram de auro. Haecomnia, et cum ipsa Ecclesia trado in potestate Domino meo patri Spirituali Trasoni Abbati, vt sit in perpetuum cella Sancti Chrisogoni, cuius sacratissima membra Iadrae retinentur. Et si quis, quod absit, ausus fuerit sublrahere ex meis, vel extraneis, moriat de Bamato, et non habeat semen super terram, et persoluat auri libras XXX. insuper iratum habcat Patrem, et Filium , et Spiritum Sanctum, et maledictionem a CCCX. et VIII. Patres, et in nouissimo Maranatha cum Diabolo et eius tetris Angelis, ac Iuda Scariolhe, in Inferno numeretur, et hac Cartula volumus , vt in sua maneat firmitate. Et ego Marco Indigo Episcopus Croatensis collaudo, confirmo, corroboroj atque concedo. Lucius in SS. RR. Ilungaric. Tom. III. pag. 130.