Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum , largitione regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, lirma vobis, vestrisque successoribus, et illibata perma­neant. In quibus liaec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum mo­nasterium situm est, cum omnibus pertinentiis su­is, cella monachorum, quae Vruzko ( Uresko ) vulgariter nominatur; cum terris vineis, possessio­nibus , et omnibus pertinentiis suis: Sancti Domi­nici, Sanctae Mariae jVJagdalenae, et Sanctae Eli­sabeth capellas cum omnibus pertinentiis earum­dem; villam Apathi; et insulam, quae appella­tur Tjkon, cum omnibus pertinentiis suis; por­tum super lacum, qui Balatyn nominatur; et vsum piscandi, quem in eodem lacu habetis, vil­las Nouam, et praedium, quod vocatur Ozofev ( Aszofo ) terras et possessiones, quas habetis in villa Kuezd (Kovesd ) praedium de Eurmenus (Orvenyes) terras sitas inVduori, praedia, quae de Derguche (Dergicse) de Vasyl ( Vason ) de Filipp, et de Vrskal (Koveskal) vulgariter nomi­nantur; cum omnibus pertinentiis earumdem; vil­lam de Thousoch (Tusok) dicitur et terras et possessiones, quas habetis in villa Berend: vil­lam Sceleus nominatam, sitam iuxta locum, qui dicitur Apacha Sumlo; terras et possessiones, quas habetis in villa Sceuleus apud Vesprimium; praedium , quod P a p f u k a vulgariter ; et ius patronatus, quod in Ecclesia Sancti Michaelis loci eiusdem habetis, praedium, quod de "V ilak, cum iure pationatus, quod in capella Sanctae Marga­rethae sita in eodem praedio obtinetis, praedio

Next

/
Oldalképek
Tartalom