Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

ensi, Paulo Quinque-Ecelesiensi; Haab Vaciensi, et Tlieodoro Iauriensi, diuina disponente cleinen­tia, ecclesiarum episcopis, inclilo eliam Domino Andrea, Dei gratia, Rege Hungarie, vna cum Baronibus et Proceribus suis; cum vix numerosa Christi fidelium multitudine interexistentibus, so­lempniter ad laudem et gloriam diuini numinis, et in titulum excellentissime Marie Virginis dedican­do consecrauit, et consecrando dedicauit. Et quia domum decet Domini sanctitudo, vbi pius et de­uotus Christi fidelium accessus esse debet, vtque pronior ac deuotior concursus omnibus et singulis palefiat, in annuis dedicacionis eiusdem Ecclesie beate Marie Virginis reuolucionibus, in festo vide­licet annunciacionis eiusdem Virginum \ irginis gloriose, aucloritale, jmo verius misericordia Omnipotentis Dei, qui super omnia eius opera declaratur, ipsius regine celcrum , matris Dei lesu Christi, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac beati Adalberti, Christi Martyris preciosi, pa­trociniis confisi, vnius anni indulgenciam miseri­corditer relaxamus; et consimiles prefatorum ve­nerabilium Patrum , Iacobi Vicarii episcopi nostri, Pascasy Nitriensis, Pauli Quinque-Ecclesiensis, Haab Vaciensis , nec non Theodori Iauriensis Ec­clesiarum Episcoporum, annalem per quemlibet indulgencias, in remissionem peccatorum factas, auctoritate dyocesana, et metropolitica consenci­endo approbamus et approbando confirmamus. In cuius rei testimonium presentes concessimus litte­ras sigillo nostro autentico consignatas. Dalum Posony in crastino Annunciacionis beate \ irginis Marie. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, no­nagesimo septimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom