Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
gnia, maxima cum promtitudine, exscribi iusserunt monumenta. Cum iam editionis nostrae finis appeteret,concessa quoque amica manu sunt e vetustissimae Ybulianae familiae scriniis complura; ab I. Magistratu Kremniczensi aliquot, a Comaromiensi nonnulla Diplomata. Multa mihi, quamuis importuno, aut inuide subtracta, aut a mentibus male trepidis denegata. Te ne vero illaudatum praeteream Praestantissime Vir, Yniuersitatis Hungaricae decus ac praesidium , Curiae Regiae Iudex , Antonius C. a Czirdky et Dienesfalua? Non tibi quidem vetustorum pargamenorum Codicum copia; ast candidum cor, excelsus animus ; pro his Tu Excellentissime! lucubrationem meam, non secus ac Tuam, dum haesitassem, monitis et adhortationibus promouere satagebas. Commemorandum hoc mihi, quod nihil magis Tibi cordi esse sciam, quam Regum nostrorum celebritatem , regni splendorem, praesertimque Diui Francisci I. Caesaris gloriam; Cuius