Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

compellas veritati testimonium perhibere ; non ob­stante constitutione per nos edita, qua cauetur , quod nullus per nostras litteras extra suam ciuita­tem, etDiaecesim ad iudicium euocetur, nec pro­cedatur in aliquo contra eum. Datum apud Vrbem veterem, kalendas Iulii, Pontificatus nostri anno lertio. " E Tabulario Archiepiscopatus Strigoniensis. A. Ch. 1297. Idem Bonifacius fundationem Praepositurae de laszow per Praepositum dc Scepus vrget conjirmari. Bonifacius Episcopus, Seruus Seruorum Dei , dilecto (ilio, Praeposito Ecclesiae de Scepus, Stri­goniensis Diaecesis, salutem et apostolicam bene­dictionem. Sacrae religionis, sub qua dilecti tilii Praepositus et Conuentus monasterii S. loannis Ba­ptistae de Iazow per Praepositum soliti gubermri, Praemonstratensis Ordinis , Strigoniensis Diaecesis , deuotum et sedulum exhibent Altissimo famulatum, promeretur honestas; vt votis eorum, illis prae— sertim , quae a rationis tramite non discordant, quantum cum Deo possumus, fauorabiliter annua­mus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte di­ctorum praepositi et conuentus petitio continebat, quod olim clarae memoriae BeJa, et quidam Co­lomannus Dux Sclauoniae, eius frater, cupientes terrena in coeleste, et transitoria in aeterna felici commercio commutare, de bonis eius, a Deo col­latis, praefatum monasterium 1'undauerunt, ac in bonis, terris , possessioniJms, et coloniis, villis, decimis, siluis , et aliis reditibus , et prouentibus, suflicienter dotarunt. Quare pro parlc praedicto­rum Praeposti et Conuentus nobis fuit humiliter

Next

/
Oldalképek
Tartalom