Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

lis, quae possent ex diuturnis vacationibus grauia incurrere detrimenta; vt distributis affectibus pro varietate causarum specialiter intendat, per credi­tae dispensationis officium , commodis singularum, ne per aliquos diuinae Domus inobsecratos aditus in gregis perniciem lupi pro pastoribus, aut in pestem domesticam liostes pro liospitibus inducan­tur. Sane Spalatensis Ecclesia, dudum viduata pa­store, licet in ea de dilecto filio Iacobo , archidi­acono ipsius Ecclesiae, fuerit electio celebrata j quia tamen infra teinpus, a iure statutum, idem arcliidiaconus non fuit negocium electionis huius­modi prosequutusdicta electio iuribus, si quae habuit, fuit vacuata ; et nihilominus postmodum idem Archidiaconus ius, si quod sibi ex electione liuiusmodi competebat, in manibus ven. fratris no­stri , G. episcopi Sabinensis , de mandato nostro resignationem suam recipientis, libere resignauit. Nos igitur, qui circa viduatas ecclesias continuae attentionis oculis vigilamus, volentes eidem eccle­siae, ne damna ex longa vacatione subiret, salu­briter prouidere ; te fratrem ordinis minorum pro­fessorem, capellanum carissimae in Christo fi­liae nostrae Mariae, reginae illustris, cui de vitae munditie, religionis zelo, disciplina morum , cir­cumspectione prouida, et prouidentia circumspe­cta, laudabile testimonium perhibetur, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine po­testatis, eidem Ecclesiae Spalatensi in archiepisco­pum praeficimus et pastorem; sperante firmiter ex laudabilibus testimoniis , quae de te commenda­biliter praedicantur, quod eadem ecclesia sub tuo regimine grata suscipiet, Deo propitio, in spiritua­libus et temporalibus increinenta. lleuerenter ita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom