Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
contractum roborare. Vt igitur presentis permutacionis titulus robur obtineat perpetue firmitatis; — — presentes ad instanciam parcium concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datuin quinta feria proxima post quindenas pasce, anno Domini MCC. nonagesimo sexto." Ex autographo Katona Tom. VI. p. 1154. sqq. A. Ch. 1296. Paulas F.piscopus Quinque - Ecclesien. pro Ecclesia FF. Minorum lbsonii constructa, annis sinlis indulgentias largitur. Paulus, miseracione diuina, episcopus quinque - ecclesiensis ecclesie, vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis , salutem in Domino. Quamuis Dominus noster Iesus Christus , mediator Dei et hoininum iiberalissimus, et liberalior sit ad spargenda dona Spiritus sancti, quam nos ad recipienda, nimis tamen ad obtinenda necessaria pariter et vtilia nobis sunt Sanctorum suffragia beatorum; ideoque festiuis diebus Sanctorum visitantur basilicae, fiunt peregrinaciones a longinquo, donantur indulgentiae in remissionem peccatorum. Vt igitur feruor vniuersitatis vestre circa zelum domus Dei ardencius accendatur, et vestra in Domino deuotio augeatur, auctoritate Omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum eius Petri et Pauli, nec non beati Iohannis Apostoli et Euangeliste patrociniis confisi, omnibus, quicunque festiuitatibus beati Ioliannis Apostoli et Euansieliste ad Ecclesiam in honore eiusdem PosoO nii constructain , in qua religiosi et amabiles Deo viri Fratres minores Deo iugiter famulantur, deuocione ducti in die dedicationis sue, singulis an-