Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

duntur, sincere salutis afFectum. Constans dilectio labente tempore non labitur, sed in altis consistens radicibus protelatur. Proinde ad vniuersorum no­ticiam harum serie volumus peruenire: quod nos hospitihus nostris de Kamarun congregatis vei con­gregandis hanc duximus gratiam faciendam, et li­bertatem concedendam: quod a iudicio castellani nostri, vel curialis comitis de Kamarun penitus esse debeant absoluti et exemti ; sed omnes causas inter ipsos ortas in propria persona nostra iudica­bimus, aut villicus ipsorum, quem interse elege­runt, teneatur iudicare. Preterea de integra curia per circulum anni pro terragio soluere debeant dimidium fertonem, partem in octauis Beati Ge­orgii, partem vero in octauis beati Michaelis Ar­changeli. Si qui autem sine herede mortui fuerint, res ipsorum pro anima, siue cognatis , cuicunque voluerint, liberam habeant facultatem relinquendi. In legationibus autem ire non debeant cum missi­one vel precepto aliorum, nisi receptis litteris no­stris. Item fenetum pro arundine vltra Vag falcan­di habeant pro se ipsis facultatem. Ilem in aquis cum ipsorum maneriis quocunque voluerint libe­rum habeant transitum et securum. Itern decimas ipsorum decimatoribus pro tempore constitutis sol­uere debeant CLim frugibus in manipulis. Et vt hec premissa robur perpetue oblineant firmitatis no­strum concedimus priuilegium sigilli nostri muni­mine roboratum. Datum in Kamarum feria quinta proxima post quindenas Pasce Domini. Anno au­tem Domini millesimo, ducentesirno, LXXVII. Ex originali autlientico arcbiui Ciuici Comaromiensis. Jstud Mathaeus Trenchinensis Palatinus sequentibns con­firmauit: ,, Nos Matheus Palatinus ! filitts quondam 1'e­tri Palatini, memorie commendantes , significamus vni­uersis, quibus expedit, presencium per tenorcm : Cuu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom