Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

4 Ch. 1265. Elisabeih Regina, consars Stephani, Cozmae fdio Cozmae, terram suam Reginalem Ragdld in prae­mium confert. E. Dei gratia, iunior regina Hungarie, Omni­bus Chrisli fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in vero Salutari. Ad Vniuersorum notiti­am tam presentium, quam futurorum, harum se­rie volumus peruenire, quod cum vir nobilis Ma­gister Cozmas , filius Comitis Cozme, de genere Guthkeled , diuersa seruitia et multa fidelitatis opera Domino St. iuniori regi Hungarie, charis­simo consorti nostro, nobis , totique Regno im­pendisset, maxime, et specialiter plurima fidelita­tis me^itoria obsequia diuersis fortune casibus se committendo , idem Magister Cozmas in Feke­tewholum eidem Domino nostro St. regi, cum per seuiciam Parentum suorum tamquam exul ex­tra terminos regni sui fuerat eflPugatus, exhibuerat; Nos ipsius huiusmodi gratuita seruitia in memori­am nostram reginalem reuocantes, quamdarn ter­ram seu villam nostram reginalein Ragald voca­tam, in Comitatu de Zotmar exislentem , sitam iuxta Eer, quae quidem terra Iobagionis castri de Zothmar, sine herede decedentis fuisse dicitur, et per Dominam M. reginam , socrum nostram nomine suo hospitis congregati ad eamdem ipsain terram seu villam, iure successorio ad manum nostram deuolutam , in recompensationem seruitiorum ipsi­us Magistri Cosme, cum omnibus vtilitatibus suis , et pertinenciis vniuersis eidem Magistro Cozme, et per eum suis heredibus, heredumque suorum suc­cessoribus donauimus, dedimus et contulimus iure perpetuo irreuocabiliter possidendam et habendam. Vt igitur huius nostre donacionis et collacionis se-

Next

/
Oldalképek
Tartalom