Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
est. communis. Item S. Rex Steplianus dedit rillam Poluznick cum octo mansionibus , sed teira est communis. Item S. Rex Steplianus dedit villam Podrug , quarum terra non est communis , sed circumiacet in metis; itatandem, quod dictas possessiones tam in decimis, quam in Magistratibus capellae dictarum villarutn Episcopus Vesprimiensis in nullo debeat molestare, vel in aliquo perturbare, totum monasterio nostro duximus pertinendum , sicut in donationibus regalium extitit consuetum. Et eaedem Dominae in conseeratione chrismatis et olei sanctae Ecclesiae Strigoniensi pertineant. Item S. Rex dedit portum et naulum Szigethes vocatum cumseptem naucleris. Et in villa Tykhus fundum curiae et viain. Item S. Rex dedit quamdam insulam, Obada vocatam, et cum ea dedit villam Zanthow vltra Danubium cum triginta mansionibus et magistratibus capellae. Item in dedicatione eiusdem monasterii viginti mansiones. Sunt etiam in eadem villa duodecim piscatores. Tota terra ipsius villae Dominium Abbatissae est in metis; quarutn meta sic incipitur: a parte superiore eiusdem villae meta lapidea; deinde vadit ad orientem ad metain terreatn, quae vulgariler Erhath vocatur. Deinde vadit ad duas inetas terreas, deinde vadit ad tres metas terreas ; post hoc vadit ad partes meridionales, et ad magnam viatn iniungitur. Dein vadit ad monticulos , et ibi stal meta lapidea, quod Baluan vocatur; deinde reuertitur iuxta viam magnam , et veniet assidue per metas terreas ad nemus , quae iacet iuxta fluuiuin Danubii , et ibi meta terrea, et sic terminatur. Totum thelonium fori et alias vtilitates eiusdein villae constituit. Item S. Rex dedit quandam insu-