Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

ralo et firmo. Quarum quidem mete terrarum pre­sentibus Plebano Egidio de Zothmar, et prestaldo Dionjsio antedietis sunt distincte et limitate. Yt igitur hec diuisio robur obtineat perpetue firmita­tis, nec per quemquam tempor— in irritum possit reuocari, sigilli nostri munimine fecimus robora­ri. Datum Anno Domini Millesimo, ducentesimo , sexagesimo quarto. Ex autographo. Arch. farniliae Kiiliai de Eadem. A. Cli. 1265. StephanuH, Rex iuriior, Cozmae, filio Coz­mae de geuere Guthkeled, terras Nytik , Harang et Ra~ gald in praemium raeritorum confert. St. Dei gratia , iunior rex Hungarie, Dux Transiluanus , Dominus Cumanorum. Omnibus Christi lidelibus presentium notitiam habituris, sa­lulem in salutis largitore. Etsi regii culminis cei­situdo tnanum largifluam debet exte/idere vniuer­sis, illis tamen specialius prospicere muneribus do­natiuis, quos generosi sanguinis alta nobilitas, mo­rumque innata bonitas, sudor bellicus ac obsequia gratiosa fecerunt anteire. Proinde ad vniuersoruin notitiam harum serie tam presentium, quain futu­rorum volumus peruenire , quod nos attendentes fidelitates et seruitiorum merita Cozme, filii Comi­tis Cozme, de genere Guthkeled, que nobis a pu­eritie nostre et sue temporibus et specialiter in caslro Feketewholum, dutn ex rabiosa persecutio­ne parerilum nostrorum extra terminos regni no­stri tamquam exul fuissemus efugati, indesinenter impendit, et indefesse ; Nos in recompensationem seruitiorum eiusdem Comitis Cozme, licct sit mi­liimum, respectu eorum , que intendimus in futu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom