Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
J 30 Sanctorum. Anno Domini Millesimo, CC. nonagesimo octauo. Ex originali membrana archiui Imp. Viennae Austriae, Dipl. Hung. pag. 589. Coll. Dipl. Szechenyi Tom. III, nro 27. A. Ch. 12 98. Constilutiones regni sub Andrea III. factae. Constitutiones per Praelatos et Barones, ac NobiJes regni Hungariae , teinpore coronationis Andreae Regis, dicti de Venetiis, factae sequuntur in hunc modum: Tempore coronationis Domini Andreae, Regis ilJuslris Hungariae : Etsi non omnes conditiones seu liberlates Regni Ilungariae, ab antiquo obseruatee; quaedam tamen ex ipsis Jibertatibus et conditionibus notabiJes et plus necessar. puplico scripto, sigiJIo eiusdem Domini Regis munitae , fuerint declaratae; quae quia iniquis hominibus et cupiditate excoecatis, prauitatibus interuenien. minime fuerunt obseruatae, et ex tepiditate Domini Regis fuere penitus — et postpositae, et regnum Hungariae in omni sui parte fluctuare fecit, et per vastus varios ac plurimos, ex potentia Baronum et aliorum potentium prouenien. in tantum annullari, vt Ecclesiae et Nobiles , alii autem regnicolae in suis rebus et facultatibus fere ad extremam exinanitionem deuenerint. Quo viso idem Dominus Andreas, Spiritu Sancto suggerente, aures aperuit suae clementiae, et fidelibus consiliis aquiescen. congregationein indixit generalem: ad haec, vt per Praelatos et viros Ecclesiasticos, nec non et Nobiles huius Regni, exclusis quibuscunque Baronibus , prout moris est, huic regno casuro, et per nimios vastus diminuto, salubriori