Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
liora meretur , prefato Comiti Lamperg et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, quoddam castrum in confinio regni nostri existentem, Kobold vocatum, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis vniuersis , dedimus, donauimus, et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum, sine preiudicio tamen iuris alieni. Iloc tamen specialiter declarato: quod si idem Comes Lamperg, et sui heredes nobis et nostris heredibus vel posteris debitam non seruarent fidelitatem, vel suos non impenderent, vt de iure tenentur, famulatus; predictum castrum Kobold ab eodem Comite Lamperg vel filiis suis, nos et filii nostri, liberam habebimus aufferendi seu recipiendi facultatem. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem , presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis Patris, Fratris Anthonii, de ordine Fratrum Minorum, Dei gracia , Episcopi Chenadiensis, aule nostre Yice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. nonagesimo octauo, quarto kal. Aprilis, regni autem nostri anno octauo. " Ex autographo. Dipl. Hung. p. 586. A. Ch. 1298. Idern Andreas, seruitia bellica M. Stephani de genere Gulhkeled remuneratur. Andreas, Dei gratia, Hungariae etc. — — Piex — Ad vniuersorum notitiam, — volurnus peruenire: quod attendentes fidelitates et seruitiorum merita. M. Stephani, filii Comitis Michaelis, de genere Guth-keled — quae idem nobis a coronationis nostrae — — in omnibus a sin^ulis