Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

cordationis mctas praedictas ipsius terrae Suran vidimns contineri. Nec lioc praetermittimus, quod partes aduersae vicissim in ipsis possessionibus , in concambium et transmutationem dictis et factis se conseruare tenebuntur, et ab omnibus impelitori­bus expedire suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad petitio­nem et instantiam partium praedictarum praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas, Da­tum anno Domini MGCXCVII. Tertio nonas Se­ptembris. " Litteras has transcripsit Conuentus idem Crucifero­rum anno 1348. Ludouicus autem anno 1374. E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. n. 61. p. 57G — 7. /. Ch. 1297. Testimouium legale CapitulL Scepusiensis de conuentione , quani possessores villae Meldur cuni co­lonis pacti sunt. * Capitulum Ecclesiae Sancti Martini de Scepus, Omnibus Christi fidelibus, quibus praesentes osten­duntur, salutem in salutis largitore. Quoniam me­moriae nouercatur obliuio, dignum est , vt acta temporaliter gesla , scripturae testimonio fulcian­tur ; proinde ad vniuersoruin notitiam tenore praesentium volumus peruenire : Quod constitutus coram nobis Ioannes Coines de Gargow, et lula Comes de eadem , pro Ioanne fratre eiusdein Jo­annis ex parte vna; et Dominicus Ilenricus de vil­la Meldur Presbiter , Vigandus , et Detricus pro se et populis de eadem ex altera ; idem loan­nes Comes personaliter est confessus, quod popu­lis suis in antedicla villa sua , Meldur congregari, seu commorari volentibus , consentiente fratre suo lordano, talem duxit libertatis graliam faciendani

Next

/
Oldalképek
Tartalom