Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Hnngariae, Lodomerio Strigoniensi, lohanne Co Jocensi Archiepiscopis, Domino nostro, venera­bili Patre Andrea, Dei gratia, episcopo Acriensi existentibus." ^J ^jj Ex originali membrana archiui Camerae Viennensis. Coll. Dipl. Szecheny. Tom. III. nro 24. A. Ch: 1297. Capitulurr. S. Martini de Scepus Hemmingum, Comitem de Kolchowa haereditatem suam, Claram vallem, cuidam Ladon de Gargow exstirpandam et impopolandam cessisse testatur. Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus Omnibus Christi fidelibus; quibus praesentes osten­duntur, salutem in salutis largitore. Quoniam me­moriae nouercatur obliuio, dignum est, vt tem­poraliter gesta scripturae testimoniis fulciantur. Deinde ad vniuersorum notitiam tenore praesenti­um volumus peruenire: Quod constitutus coram nobis Hemmingus, Comes de Kolchoua, ex vna parte; Ladon de Gargow ex altera: idem Hem­mingus Comes, filiis suis consentientibus, est con­fessus; quod hereditatem suam, claram vallem di­ctam, locandam, exstirpandam , et in formam villae iure Saxonum redigendam, eidem Ladon, et suis heredibus contulisset; volens autem, vt la­boris sui fructus aliqualis appareat, praefatus Hem­mingus Comes , eidein Ladon , ratione locationis , in eadem villa iudicium seu villicatum cum fundo curiae, viginti iugera cultae, seu purae terrae, cum totidem iugeribus de rubeto, perpetuo abs­que ratione census, vel seruitii cuiuslibet, asseruit conlulisse; ita videlicet: quod tantum in causis et iudiciis minoribus, vtpote florenum non transcen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom