Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
nomine publice et aperte protestans, vt ipsi, vel eorum alter, iura quaelibet in regno ad nos et EccJesiam praedictara spectantia, quoquomodo vsurpare, occupare et inuadere non praesumant, aut in nostrum, et eiusdem ecclesiae praeiudicium et grauamen aliquid attemptare. Volumus autem, quod ea, quae in liac parte feceris, nobis per tuas litteras plene seriose, ac fideliter intiraare procures. Ac nihilominus super denunciatione et protestatione huiusmodi conlici facias duo publica similia instrumenta, quorum alterum tibi retineas, et reliquum per fidelem nuncium nobis mittas. Datura vt supra (Romae apud Sanctum Pelrum XIIL Kai. Iunii Pontificatus nostri anno III. ) Dobner. 1. c. p. 376. Katona p. 1052. sq. A. Ch. 1291. Idem Nicolaus legatum suum litteras ad P, aelatos ac Nobiles, Hungariae scriptas tradere iubet. Nicolaus Episcopus — Venerabili fratri Iohanni Episcopo Essino salutem — Licet vniuersis ecclesiarum Praelatis et Nobilibus etiam per Regnum Hungariae constitutis , nostras rogatorias et hortatorias litteras dirigamus, dantes eis per iilas nihilominus in mandatis , vt pro nostra et apostolicae sedis reuerentia, tibi circa ea, quae in ipsis litteris continentur, assistere studeant, consiliis, auxiliis, et fauoribus opportunis , Nosque super statu, conditionibus, et circumstantiis dicti regni certificare procurent, vt circa statum ipsum, et fidelium in eodem regno degentium possimus vtilius et efticacius prouidere; volumus tamen, et fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super huiusmodi executione negocii te Tora. VI. Vol. I. 7