Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

ad inobedienliao detestandae duriliam se conuer­tens, Iiuiusmodi monitis et exhorlationibus, quas pii patris producebat affectus , parere humiliter, prout nobis clamoris validi pridem reuelauit asser­tio, non curauit. Quum autem de ipsius regni et incolarum eius statu sollicite cogitantes , te ad praefalum regnum fiducialiter destinemus ; volu­mus et per apostolica scripta tibi districte praeci­piendo mandamus, quatenus sollerter attendens et diligenter considerans, quod apostolica sedes hu­iusmodi negocium ex certis considerationibus spe­cialiter cordi gerit, quum te ad partes illas per­uenire contigerit , per te vel alium, seu alios , de quibus expedire putaueris, solerler indagare pro­cures et inquirere diligenter, vtrum praefatus rex, dum adhuc viueret, ad cor reuersus, mortis suae tempore fidem teneret catholicam , et seruaret, dimissis erroribus et sectis infidelium abnegatis, ad quas , seu quarum obseruantiarn dicebatur, dum viueret , transitum habuisse. Procures etiam certitudinem habere plenariam , vtrum Rex ipse decesserit tanquam catholicus Christianus, non hae­reticus, nec Schismaticus, neque a fide exorbilans supra dicta; studeas quoque diligenter inquirere , quod super iis sciunt, credunt et tenent praelati et religiosi , magnales et clerus, ac populus dicti regni ; de quibus et prout videris expedire , et tam de eo , quod super praemissis et eorum sin­gulis , tam de faina, quam de veritate contigerit inueniri, quam quod etiam de praedictis in regno tenetur eodem a praelatis et religiosis eisdem, sic te plene, seriatim, distincte ac lucide studeas in­formare, vt per tuum processum plenariam habere

Next

/
Oldalképek
Tartalom