Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1290. Filermas Episcopus Agriensis litem inter fjuasdam illustres familias , de caedibus, exustionibus etc. perpetratis , cum Omodeo Palatino componit. Vilermus, miseratione diuina, Episcopus Agri­ensis, Vniuersis , quibus expedit , et praesentes ostendentur, salutem in Domino. Cum inter Mi­chaelem , filium Leustachii, Simonem filium Mi­chaelis, Nicolaum filium Simonis , Franciscum et omnes cognatos eorum ab vna parte; inter magi­strum Rorandum , Dionysium, filios Magistri Leu­Stachii, Dominicum, Ladislaum Comites, filios Ma­gistri Stephani, et fratres eorum Magistrum Ni­colaum, Weche, et omnes consanguineos eorum et seruientes ex altera ; super morte Leustachii , filii Comitis Nicolai, et super occisione quatuor­decim hominum, trium de generatione sua, super jBxustione duorum castellorum , et captione Castri Zeuleus , et aliis damnis et iniuriis irrogatis, fu­jssent ortae insidiae , ac inimicitiae capitales; tan­dem mediantibus nobis et nobili viro Omodeo Palatino, in haric compositionis seriem partes mutuis consensibus deuenerunt; quod ante omnia Magister Piorandus et celeri pro morte Leustachii, filii Nicolai , parti aduersae soluerunt ducentas marcas et Castrum Zeuleus, quod occuparunt, reddiderunt; alia vero oppida, seu castella eorum, quae combusserunt, propriis sumtibus reparabunt. Et vt odii fomes et inimicitiae incentiuum de me­dio eorum radicitus euellatur , et pax perpetua perseueret , mutuis consensibus quatuor cognatio­iies inter eos ordinauerunt liinc et inde infrascri­ptas: videlicet fdiam Nicolai Comitis, filii Leu­stachii, Lachk filius Magistri Stephani sibi subar­hauit; item sororem Consortis Omodei Palatini 01*;

Next

/
Oldalképek
Tartalom