Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

rura recordationum vestigio inliaerere cupientes, ob deuotionem, quam liabemus ad sanctam matreni Ecclesiam, et quam pio veneramur aflectu, ius Pa­tronatus praedicti monasterii a quibuslibet tum re­spectu collationis regiae, tum auctoritate propria habere vel tenere volentibus auctoritate praesenti­um reuocantes, seu retractantes pro nostra perso­na regia, sic, vt fuit ab antiquo, duximus reser­uandum; ne per diuersos Patronos seu protectores ipsum monasterium diuisum patiatur in suis fa­cultatibus detrimentum. Iobbagiones etiam et po­pulos eiusdem monasterii vniuersos a iurisdictione seu iudicio omnium Parochialium, Comitatuum, in quibus idem monasterium iobbagiones, vel po­pulos habere dignoscitur, vel officialium eorum­dem pro tempore constitutoriun , pure et simpli­citer eximimus; ita, vt nec victualia auctoritate propria exigere, nec descensus facere violentos super ipsos audeant aliquatenus, aut praesumant. Concessimus insuper eidem monasterio ex Benigni­talis regiae gratia speciali, quod praepositus et conuentus ipsius monasterii omne genus metallo­rum, praeter aurum et .argentum, cupri scilicet, ferri, plumbi stanni , siue quod intra metas et terminos possessionum, seu terrarum eisdem monasterii in­ueniri contingat, locandi conductoribus, liberam habeant facultatem, debitam et asuetam ex inde percepturi portionem ; nulla impetitione occasione ipsorum metallorum remanente Comitibus Camerae nostrae, pro ternpore constitutis. Praeterea tribu­tum, quod ex villa laszow ab antiqua institutione progenitoruin nostrorum exigitur, ipsi monasterio pro reficiendis aediliciis eorumdem successiuis tera­poribus, relinquimus, dedimus, et contulimus

Next

/
Oldalképek
Tartalom