Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

eorumdem Neugariorum miserabiliter spoliatam , et ipsam cameram enormiter efFractam, et omnia praemissa a Praelatis, Baronibus. Nobilibus Regni nostri perpetrata fuisse, constissent euiden­ter; ipsum priuilegium eiusdem Domini Belae Regis de verbo ad verbum praesentibus inseri fe­cimus et auctoritate praesendum innouandum du­ximus pariter et confirmandum. \ t igitur huius nostrae innouationis seu confirmationis series ro­bur obtineat perpetuae firmitatis, -nec processu temporumper quempiam possit seu valeat retractari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli no­stri patrocinio communitas. Datum per manus di­screti viri , Magistri Tlieodori, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducen­tesimo, nonage~simo, regni autem nostri anno I. " Ex. autographo Wagner Anal Scep. P. I. p. 303. Bardosy Suppl. p. 341. Katona Tom. VI. p. 1031. sq. Autographum est in archiuo Camerali. A. Ch. 1290. Idem Andreas suscepta iure hereditario re­gni corona Archiepiscopo Slrigoniensi confirmalis fori Strigoniensis libertatibus ac tributis sratificatur, Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae , Bulgariaeque rex. Yniuersis praesen­tem paginam inspecturis, salutem in omnium Sal ­uatore. Ius postulat, et consentaneum fore digno­scitur rationi, vt quid cuique ex iustis causis, eL titulis legitimis interuenientibus conceditur vel coii­fertur, id solidum et firmum debeat permanere ; maxime cum — — — — — et proprietatem sanctae malris ecclesiae, quae regenerat fideles iu

Next

/
Oldalképek
Tartalom