Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Ex autographo in Tabulario Familiae BerZeuilzianae conseruato, Bardosy, p. 538. Wagner Anal. Scepus. P. I. P. 112. Katona Tom. VI. p. 1028, sq. A. Ch. 1290. Rudolfus, rex Romanorum , Belam Regem Hungariae a Friderico II. Irnp. regnum suum in feudum recepisse, testatur. Rudolfus, Dei gracia, Romanorum Rex semper augustus. Vniuersis sacri romani Imperii fidelibus graciam suam et omue bonum. Ad vniuersitatis vestre noliciam volumus peru^nire : Quod quondam regnante illustri Friderico, Imperatore JRomanorum clare memorie, nobis et quam pluribus Principibus , Baronibus, Nobilibus, presentialiter constitulis, Rex Vngarie, qui tunc fuit pro tempore, regnum suum a dicto Imperatore Friderico accepit ab eo, et imperio , titulo feudi possidenduin; lioc nos audiuisse, vidisse, et presentes interfuisse, presentibus proteslamur. In cuius rei testimonium hanc paginam conscribi , et nostre maiestatis sigillo iussimus roborari. Datum Erfordie pridie kalendas Septembris. Anno Domini MCCLXXXX. Indiccione tercia. Regni vero nostri anno septimo decimo. " Ex autographo. Dipl. Hung. p. 540. sq. A. Ch. 1290. Idem Rudo/fus regnum Hungariae iure feuda/i /IlberLo , Austrio, fi/io suo confert. Rudolfus , Dei gracia, Romanorum Rex, semper augustus, Vniuersis sacri Romani Imperii fidelibus , graciam suam, et ornne bonum. Licet regalis animi beniuolentiam ad vniuersos romani Im-