Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Kunctinus, ciuis Strigoniensis, Lambertum, iobh igionem Ecclesiae S. Thomae M. de promontorio Strigoniensi, contra libertatem praedictae Ecclesiae S. Thomae, captiuauit, eumdem nouem diebus et totidem noctibus in sua captiuilale detinendo; prolit haec omnia et alia quam plurima grauamina , quae praesentibus propter dispendium non inferimus, fidelium nostrorum, ad hoc specialiter deputatorum |, videlicet discreti viri M. Demetrii, Albensis Ecclesiae Canonici , nostri familiaris , et specialis clerici, et Comitis Petri Siculi, nec non Stephani^Presbiteri, Capellani nostri, iuridica relatio patefecit, et etiam speciales nobis missae All>ensis et Budensis Capitulorum et magistri et conuentus Cruciferorum domus hospitalis S. Regis Stephani de Slrigonio , et mandato nostro speciali , inquisitoriae litterae manifestam et plenam fidein facientes, declararunt. Nos igitur venerabilibus Patribus et Dominis Andrea Agriensi, Benedicto Wesprimiensi, PauIIo Quinqueecclesiensi, Benedicto ^auriensi, diuina disponente clementia, ecclesiarum episcopis , Dominico M. Tauernieorum dominae reginae, carissimae consortis nostrae; Ladislao, filio Lucae M. tauernicorum Dominae Th. (Thomasinae) Dei gratia reginae senioris, matris nostrae, et aliis quam pluribus Baronibus et nobilibus regni nostri , et specialiler assistente nobis eadem Dom. Th. regina seniori, caris. matre 110stra, eisdemque semel, secundo et tertio, pluribusque consultis vicibus, ex ipsorum oinnium consilio, conniuentia et consensu, et euidenter falsa et iniqua praefatorum ciuium turbatiua inquietatione , dictos, ven. Patrem, capitulum suum, praepositum et ecclesiam Sancti Thomae, pure et simpliciter