Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

ipsum priuilegium nostro regali priuilegio eonfir­mari. Cuius tenor talis est ( v. ad an. 1278.) Nos igitur ipsius vener. patris, episcopi Vesprimiensis iustis petitionibus inclinati, dictum priuilegium li­benter receptum, de verbo ad verbum praesenti­bus inseri faciendo; nostro regali priuilegio duxi­mus confirmandum. In cuius rei testimonium prae­sentes eidem ecclesiae Vesprimiensi concessimus regalis nostri dupplicis munimine roboratas. Da­tum per manus discreti viri , M. Theodori, Prae­positi Albensis aulae nostrae Vice-Cancellarii, di­Jecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCIV. quinto Kalendas Augustij regni autem nostri an­no quarto. " Apud Sehmitth Epp. Agr. Tom. I. p. 230. Kutona Tom. VI. p. 1113. sq. Ch. 1294. Idem Andreas Magistro Eliae, filio Comilis IVolfgangi Jurchak , quamdam siluam in Comitatu de Scepus, ad alpes Golcha sitam , confert. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Hamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeaue Kex. Oinnibus tam pre­sentibus, quam futuris , presentes litteras inspe­cturis, salutem in salutis auctore. Regalis celsitu­dinis munificencia bene meritos speciali tenetur di­Jeccione prosequi et fauore; presertim quos sibi cernit fidelitatis obsequia gratuita iinpendisse, gra­ciori beneficio debet attollere et eisdem liberaliter prouidere. Proinde ad vniuersorum tam praesen­cium, quam futurorum noticiam harum serie vo­lumus peruenire: Quodcum Magister Elias, filius 4 Comitis Farkasii de Jurchak, fidelis noster, in pri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom