Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
rum quidem tenor talis est: (vid. ad an. 1263.) Exiiibuit etiam idem Leonardus, patentes litteras predicti Detrici, quibus mediantibus particula terre predicte, et sylue, ex precepto praefati Domini J3ele regis, sibi statuta fuerat et assignata, in haec verba: Nos Detricus, Comes de Zoium et de Scepus, damus pro memoria, omnibus significantes : Quod rex ore suo nobis praecepit, vt Leo nardo in Scepes, prouisionem in terra faceremus. Inuenimus igitur quandam particulam terre vacantem circa metas viilanorum de Bela, quam eidem Leouardo, absque praeiudicio litterarum regie iVIaiestalis, et cuiuslibet populi statuimus, et per lidelem nostrum Marcum Comitem metis fecimus circumdari. Cuius terre prima meta incipit apud metas Teutonicorum de Bela, et vadit versus meridiem, ad fluuium Thothpathaka vocatum , et ibi est arbor Zemerce vocata ; post hoc vadit per vallem lutosam ad quamdam tiliam, que est in angulo sylue, et inde tendit ad fluuiurn Sarpathaka, ibique terminatur. Nos igitur peticionem Leonardi ipsius attendentes fore iustain, considerantesque eius meritoria obsequia , predictas litteras Domini Bele Regis memorati, et ipsius Comitis , opido non rasas, non cancellatas , nec in aliqua sui parte viciatas, quia eciam (vidimus) ipsam particulam terre simul cum particula sylue predicte, iuxta collacionem ipsius Domini Bele regis in Jit— teris Domini Ladislai regis , clare memorie, ipsi Leonardo per eumdem Dominum Ladislaum Regem fore collatam, auctoritate presencium confirmamus. Dixit eciam idem Leonardus eandem particulam terre simul cum particula silue predicle in concambium cuiusdam particule terre ct dimidieta-