Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

pactum inter Fridericum II. ac Belam IV. irritiun praetexens, Hungariam iure quasi clientelari Germaniae obnoxiam, 'ntio suo Alberto, Austriae Duci, datis ad Imperii quoque Principes litteris, in feudum contulit. Hoc quoque periculum Hungarorum fide et armis, Yiennam vs­que circumlatis, depulsum est. Subse­quos vero Caesaris regnum inter filium suum, ac Regem Bohemiae diuidendi conatus, Nicolai IV. PP. qui Ladislao sine haerede mortuo, Hungariam ad pro­uisionem sedis Apostolicae deuolutum putabat, solemnis intercessio turbauit, ac mors proxime subsecuta intercepit. Non ita feliciter illud, quod a Regi­bus Siciliae imminebat, poterat propul­sari. Pontifex enim diu exterorum, do­mesticorumue sinistris relationibus pul­satus, religioni Christianae a Cumanis , Schismaticis ac Haereticis extremum me­tuit periculum; *) huicque per obnoxi­*) „ Haec vero sunt pericula a Regno Hungariae Chri­stianitati imminentia : primum, quod in ipso regno Cuinani manutenenlur j «jui et iuuenculos capti­. "A

Next

/
Oldalképek
Tartalom