Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
tempora , sicut primitus fuerat condonata, sic et successionum vicibus rediuiuis , vsque ad nostra tempora extitit confirmata, ipsis et eorum successoribus in vices perpetuo successiuas iugiter possidenda. Vt igitur huius nostre donacionis, seu collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis nec processu temporum per quempiam possit, vel debeat reuocari , presentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per rnanus discreti viri , M. Theodory, Albensis Ecclesie Praepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno MCCXCIV. Regni autem nostri anno IV. XIII. Kal. Augusli. " Ex autographo. Dipl. Szech. Hung. p, 579. sqq. A. Ch. 1294: Idem Andreas priuilegium Ladislai, Pt aecessoris sui, de terra Ibran Comiti Seuerido collata confirmat. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Piamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore : Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire : quod Comes Sebrech, filius Marcelli, fidelis noster, nostram adiens praesentiam, exhibuit nobis patentes litteras capituli de Kw, continentes tenorem priuilegii Regis Ladislai, fratris nostri Patruelis , super facto cuiusdam possessionis Ibran vocatae confecti; petens nos humiliter et deuote, vt ipsas patentes litteras ratas liabere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare: Quarum quidem patentium litterarum tenor talisest: Nos Capitulum (vid. ad an. 1286.)