Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
ctores vero ad nostram citet praesentiam, ad terminum competentem, post liaec vero seriem facti nobis rescribatis. Datuni in villa Puspuky, prope Fylek , feria tertia proxima ante festuin Beati Vrbani Papae. " Nos igitur mandato Celsitudinis Vestrae obtemperantes, vt tenemur , Magistrum Gallum , socium et Concanonicum nostrum , cum praedicto homine Vestro , ad exequenda praemissa transmisimus; qui idem homo vester et noster socius, ad nos reuersi dixerunt : quod idem honio Vester in praesentia dicti socii nostri portionein praedicti Comitis Pauli , sine herede decedentis, quae in terra Hideglikuth vocata ipsum ex collatione regia, vt dixit, contingebat, cum vtilitatibus et pertinentiis suis, facta reambulatione, praesentibus commetaneis et vicinis, iure Ecclesiae nostrae saluo manente, statuit praedicto Paulo Praeposito, et suis fratribus nullo contradictore existente. Nos igitur consideratis fidelitatibus, et seruitiorum meritis eiusdem Pauli Praepositi, et fratrum suorum praefatorum, que iidem in diuersis expeditionibus articulis et negociis regni nostri, maxime in expeditione , quam contra Albertum , Ducem Austriae et Styriae , tunc nostrum et regni nostri inimicum capitalem habuimus, pro fidelitate regiae coronae, in expugnatione castrorum lloro et Huheneer , ac aliarum munitionum eius, missilium, et iactus lapidum minirne formidantes, cum effusione suorurn sanguinum fideliter exhibuerunt, et arnore , specialius propter mutilationem vnius pedis Vyd , superius annotati fratris eorumdem , quam idem in conseruatione caslri Zynche vocati, per quosdam Barones nostros, nobis infideles, est perpessus: nolentes eorum meritoria