Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

vsum macellorum transferre praedictorum; per ni­miam exeogitatain malitiam et saeuitiam in prae­iudicium Capituli praenotati; vt portione tributi sibi debiti fraudarentur, quadraginta quinque mar­carum iuxta existimationem communem , vsque ad haec tempora damnum inferentes eisdem. Et licet multis monitis paternalibus institerimus erga ipsos, vt a tali insolentia penitus se cohibereut, quia ta­men non profecimus erga ipsos ; non etiam dilfini­tiuam sententiam Domini nostri Andreae, Dei gra­tia, illustris Regis Hungariae, vt ad loca pristiua reuertantur, iura, Capitulo debita, cum integri­tate soluendo , obseruure curarunt; ne peruerso­rum cornpago inordinata, statum vnitatis valeat irnmutare, attendentes, quod ferro abscindenda sunt vulnera , quae fomentorum nostrorum non recipiunt medicinam; iuxta authoritatem canonuru paternorum, in nomine Domini, authoritate Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Eeati Adalberti, ac nostra metropolitica poteslate in praedictos macelhtrios boum, scilicet et alterum Ludouicum, Yalenti­num, Mathiam longum, et alterum Mathiam par­uum, Menhardum , Ladislaum, Iako, Benedictum, Colinum , Dionysium, Ioannem et duos fratres Sedelini , in his scriptis excommunicationis sententiam promulgamus , tradentes eos Satha­nae ad interitum carnis , vt spiritus eorum in die Domini salui fiant. Quocirca deuotioni Yestrae in virtute obedientiae firmiter praecipiendo manda­mus, quod praefatos macellarios, noininatim ex­pressos, tanquam excommunicatos euitetis, et fa­ciatis ab omnibus arctius er.ilari: P u 1 sat i s cam­panis, etexstinctis candelis singulis domini-

Next

/
Oldalképek
Tartalom