Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

am, quamdam possessionem suam Ker vocatam, cum suis vtilitatibus ex perinissione et voluntate fi­liorum suorum praedictorum, et Simonis fratris sui praenominati, sicut dicebat, confessus est ven­didisse quindecim marcis, finiargenti, plene ha­bitis, et receptis Michaeli Mortunus, Iako et Pe­tro, filiis Simonis de Wosyan , et per eosdem po­steritatibus ipsorum iure perpetuo et irreuocabili­ter possidendam, tenendam et habendam. Cui qui­dem possessioni, seu terrae Rer vocatae, a parte orientali terra ipsorum filiorum Symonis Chonk vocata , a parte autem meridionali terra eorumdem Ker nuncupata; a parte vero occidentali terra ipsorum Karako dicta; a parte Septemtrionali possessio similiter ipsorum Wosyan nominata vi­cinantur. Insuper idem Comes Adrian, filius Si­monis, tam pro se, quam pro praedictis filiis suis et pro Simone, fratre suo supradicto , firmiter et solemphniter assumsit ratione praedictae possessio­nis Ker vocatae, eosdem filios Comitis Simonis, videlicet Comitem Michaelem, Mortunus, Jako, et Petrum , ac posteritates eorumdem, ab omnibus impetitoribus expedire suis laboribus et expensis. In cuiiis rei memoriam et perpetuam firmitatem, ad petitionem et instantiam partium praedictarum, praesentes concessimus sigilli nostri munimine con­signatas. Datum anno Domini Millesimo, ducen­tesimo , nonagesimo quarto. " F.x autographo familiae Simouyi de eadein eruit Raj­csunyi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom