Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

rum, receptionc bouin, eL equoruin ad sex aratra, per ipsum Ioannem; in villa VYersen ablatione viginti quiuque boum, et quindecim equorum ; in villa Berente per eumdem; item danw^o quinde­cim marcarum ; per eumdem Ladislaum et Nico­laum in villa Pornolt: quae omnia praemissa et singula praemissorum in litteris dictorum Crucife­rorum et Capituli Vaciensis per ipsum Comitem Mauricium nobis exhibitis inquisitoriis vidimus ad plenum contineri; et pro praedictis debitis, dup­plis, et ratione quatuordecim iudiciorum supradi­ctoruin, et quinti decimi iudicii, in quo iidem lilii Comitis Stephani in octauis cinerum proxime elar­gitis non veniendo, nec miltendo coram nobis, in super reuisione sunt conuicti, praedictam posses­sionem Kemence vocatam, in Comitatu Huntensi existentem, cum suis vtilitatibus et pertinentiis vni­uersis, in metis et terminis, quibus per eumdem Ladislaum et fratres suos possedisse dinoscatur, ei­dein Domino Lodomerio Archiepiscopo Strigoni­ensi et per eum Ecclesiae suae Archiepiscopatui statuimus, dedimus et assignauimus sententialiter perpetuo et irreuocabiiiter possidendam. Super fa­cto eiusdem possessionis tam ipsis filiis Comitis Ste­phani, quam etiam Magistri lacobi, eorum com­metaneis , et vicinis omnern vlterius procedendi materiam iudicialiter amputantes, eisque ex oflicio iudicatus nostri silentium perpetuum imponentes. Vt igitur huiusmodi sententia iam prolata, robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu tempo­ris valeat retractari, praesentes litteras appensione sigilli nostri eidem Domino Archiepiscojjo et eius Ecclesiae dari fecimus communitas. Dalum Budae in Crastino Mathiae Apostoli Anno MCCXCIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom