Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
octauis omnium Sauctorum, et viginti marcas in octauis sancti Andreae Apostoli, tali artieulo interiecto : quod si priinum terminum solutionis amittent in soluendo, cum regali iudicio soluere teneantur; si vero secundum praetermitterent, in currerent poenam duppli, el si in ipso tertio termino negligentes fierent in soluendo, eo facto possessio eorum Kemence vocata, sine strepitu iudicii, iuxta tenorem iitterarum Domini regis et iudicis curiae suae statueretur ad manus domini Archiepiscopi supra dicti. De quibus octuaginta marcis nihii soluerunt, prout in litteris exinde confectis vidimus pienius contineri. Verum quia iidein filii Comitis Stephani toties citati, et per huiusmodi multipiices admonitiones et compulsiones legilimas introductionis possessionis eorum memoratae, iuri parere nolentes, ad regiam praesentiam, seu vice iudicum curiae eiusdem et nostram venire neglexerunt, vt praehabitum est, nos in suo iure nemini deesse volentes , inaxime cum crescente contumacia crescere poena debeat', et quos timor Dei a malo non reuocat, saltem cohibeat poena temporalis : vna cum JNobilibus regni nobiscum in iudicio assidentibus, visis et perlectis omnibus litteris Domini Archiepiscopi in hac causa confectis, eosdetn filios Comitis Stephani tam in factis principalibus, quam in dupplis et iudiciis decreuimus sententialiter fore conuictos, contra Dominum Archiepiscopum supra dictum , et pro factis principalibus , videlicet damno trecentarum marcarum, in occupatione et detentione villae Bersen, per praedictum Ladislaum damno centum marcarum, per eumdem Nicolaum fratrem suum interfectione vnius Iobagyonis eiusdem Domini Archiepiscopi