Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

Sornazeg, ad partem meridionalem ad viam, et ibi est meta terrea, exinde vadit ad occidentem pla­gam, ubi jungit se fluuio Seumcha , et inde adscen­dit iuxta eundem fluuium Seumclia superius ad partem septemtrionalem, et ibi sunt metae terreae, et inde separatur a dicto fluuio, et ascendit ad montem per nemora, et venit ad priorem metam et terminantur metaesupra dictae terrae, Pristaldo •vice nostri Preslao Comite existente. Ut igitur liujus (liaec) Donatio Domini Regis salua, et in­concussa permaneat, et ne aliquando per quempi­am possit revocari, litteras nostras concessimus dicto Apath, et suis cognatis munimine roboratas. Datum Anno Gratiae AICC. Quadragesimo Sexto. Nos itaque quia constitit nobis eosdem Dionysium, et Marcellum, nec non filios Briccii fratris ipso­rum esse, et fuisse in pacifico usu , possessione di­ctae terrae, easdem litteras ratas habentes, et ac­ceptas et de verbo ad verbum praesentibus insertas auctoritate praesentium duximus confirmandas, du­plicis sigilli munimine roboratas. Datum per ma­nus Magistri Benedicti S. Strigoniensis Ecclesiae Eiecti perpetuique Comitis loci eiusdem, Praeposi­ti Budensis aulae nostrae Yice - Canceilarii dilecti et fidelis nostri Anno Domini MCCLXXIV. B_e­gni autem noslri anno secundo. VV. PP. Stepha­no Colocensi, et Ioanne Spalat. Archiepiscopis, Lamperto agriensi, Briccio Chanadiensi, Iob Quin­que-EccIes. Paulo Vesprimiensi aulae nostrae Can­cellario, Philipp. Vaciensi aulae Dominae Reginae Consortis nostrae Cancellario, Lodomerio Wara­diensi, Tymotheo Zagrabiensi, Dionysio Iauriensi, et Petro Transylvan. Episcopis Ecclesias Dei feli­citer gubernantibus, Dionysio Palatino Comite de

Next

/
Oldalképek
Tartalom