Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Millesimo, dueentesimo, nonagesirno tertio. III. Kalend. Iulii, regni autem nostri anno tertio." Ex. authentico transumpto Capituli Scepusiensis. Wagner Anal. Scepus. P. I. p. 305. Suppl. Bardossy p. 3G3. Katona Tom. VI. p. 1102. sqcp V. archiui eiusdem Scrinio VII. Fas. V. nro 1. y/. C/i. 1293. Idern Andreas P/ebanis Sarosiensibus , vt decimas eius territorii percipiant, concedit.t Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Ilex. Omnibtis Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Boni Principis et religiosi est , sanctam matrem Ecclcsiam in sua praerogatiua libertatis conseruare, et ab his, quae sunt tributa egentium animarum, penitus retrahere manus suas. Proinde ad vniuersoruin notitiam harum serie volumus peruenire: quod nos, cum nobis per quosdain relatum fuisset, quod Ecclesia beati lacobi de Saaros non PJebania , sed simplex esset Ecclesia Parochialis, et suggestum sacerdolale exstitisset, ac sacerdos dictae Ecclesiae decimas intra lerritorium ipsius Ecclesiae existentes non de iure, cum secundum approbatam consuetudinem regni nostri, non ad Parochiales Presbiteros. sed tantum ad PJebanos pertineat perceptio decimarum , ipsas decimas castro nostro voluissemus applicare, quia lamen nobis per litteras Venerabilis Patris Lodomerii, Dei gratia, Arehiepiscopi Strigoniensis, et per oinnes Barones nostros, tunc temporis apud nos existentes, constitit, quod ipsa Ecclesia B. IacoI)i de Saaros, a suae institutionis exordio semper exstitit Jplebania : volumus et irrefragabiliter definimus,