Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

stri regi Hungariae, Abbas et conuentus monaste­rii Ecclesiae Beatae Virginis de Scepus. inclinatio­nem et orationes in Domino. Litteras exceilen­tiae Vestrae recepirnus in liaec verba: Andreas, Dei gratia, llex. Hungariae. Fidelibus suis Abbati et conuentui de Scepus. salutem et gratiam. Magi­ster Iacobus, Praepositus Sancti Martini de Scepus. Capitulumque loci eiusdem, quamdam syluam no­stram , inter fluuium Poprad et alpes Scemene exi­stentem, quae incipit a noua villa Lompnycza, et descendendo protenditur circa Pograd, vsque ad metas P a 1 o c li a , a nobis petierunt sibi dari ; verum quia de qualitate et quantitate dictae Syluae et vtrum ad collationem nostram pertineret, nec ne, nobis veritas non constat: Fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus detis hominem vestrum fide dignum, coram quo Comes Bald. Iio­nio noster, praesentibus commetaneis et vicinis, reambulet dictam syluam, et statuat ipsis Praepo­sito et Capitulo, si non fuerit contradictum; con­tradictores vero, si qui fuerint, ad nostram citet praesentiam, ad terminum competentem. Et post haec diem citationis, nomina citatorum, terminum assignatum, ac cursus metarum ipsius syluae no­bis fideliter rescribatis. Datuin in Scepus in die Ascensionis Domini." Vnde cum nos Vestris prae­ceptis obedire cupientes, vt tenemur, misimus vnum ex Jiobis, coram quo idem comes Bald, con­uocatis commetaneis, et vicinis, praedictam syl­uam cum orynibus vtilitatibus et pertinentiis suis statuit Praeposito et Capitulo Sancti Martini de Sce­pus. nullo penitus contradictore existente. Cuius quidem terrae vel svluae metae hoc modo distin­guuntur: Prima meta incipit a rnetis villae nouae

Next

/
Oldalképek
Tartalom