Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Budensi, nostris dederamus litteris in mandatis, vt liominem ipsorum milterent pro testimonio fide dignum, coram quo Perchjn , officialis Bynd Comitis de magna insula, praedictam terram Halastelek, si ad nostram collationem inueniret pertinere, ipsi Magistro Theodoro Praeposito statueret <?t assignaret; si non fieret contradictum. Quod quidem Capitulum postmodum nobis rescripserunt: quod praedictus Perchyn, homo noster, coram eorum testimonio memoratam terram Halaztelek, in magna iusula existentem, ad collationem nostram pertinentem, coram commetaneis et vicinis statuisset memorato Magistro Th. Praeposito, nullo penitus contradictore existente. Nos itaque consideratis fidelitalibus et seruitiis dicti Magistri Theodori, quae longum esset suo modo enarrare, ea siquidem specialiter attendentes , quod cum Domino Rege Ladizlao, fratre nostro infeliciter interempto, in regiminis solium et regni gubernaculum successissemus , annuente Clementia Saluatoris, iure et ordine geniturae, et coronari apud Albam Regalem , prout moris est, corona et dyademale Sanctissimi regis Stephani voluissemus ; et quidam regiminis et coronationis nostrae aemuli, primitus insidias latenter, et demum in patulo, ne ipsa corona Sancti regis tempore coronationis nostrae dari nobis possit, et vt nostri regiminis auctoritas et salutis exordium regnicolarum differretur, posuissent; idem Magister Th. Praepositus cum summae fidelitatis feruore, subtiliter et caute, et vbi debuit potenter, et viribus laborans, omni casui fortunae se exponens, ipsam coronam Sancti Stephani Regis, nobis dedit et statuit die et tempore debito, ac placito coronationis nostrae. Postmodum,