Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
uie, notum facimus vniuersis , tam presentibus , quam futuris; Quod nos dilectorum fidelium nostrorum , qui nostris deuote insistunt obsequiis, •volentes digna retributione praemiorum ficlelia obsequia compensare; Henrici, aduocati d e P odolin, dilecti nobis , in eo , quod dictam ciuitatem locauit, minus dignum reputantes irremunerata merita deuocionis et promptitudinis sue conniuentibus oculis pertransire; Henrico eidem et suis heredibus omnia macella, mensas pannorum, scamna sutorum, vnam curiam , in qua mactantur pecora, quae Kuttellioff vulgariter nuncupatur, balnea et molendina, quaecunque in spacio dimidii milliaris propriis sumlibus exstruet ; sex eciam mansos, quos ibidem emerit, libere concedimus possidere ; dantes. sibi et suis iam dictis heredibus et successoribus , vniuersa iam praedicta Lona donandi, vendendi , et alienpndi plenam facultatem. De mansis preterea, quotquot ipse Ilenricus locauerit, tara in syluis, eidem loco attributis, quam in agris pridem cultis, quorum quilibet in festo B. Martini annuatim octo scotos soluere debebit, Ilenrico eidem et suis heredibus sextum mansum deputamus , cum suis vsibus 5 de mensis pannorum , et apothecis sextara etiara partera prouenientem, cum iam dictis suis heredibus assignamus, pro nobis quinque partibus reseruatis; de culpis vero seu poenis Iudici aduocato praedicto, et suis heredibus et successoribus tercia pars in vsum cedet, pro nobis duabus partibus aggregatis. Debet autera praefala Ciuitas orania iura Magdeburgensia in causis, casibus et conditionibus quibuslibet tenere et habere ; quae in Ciuitate Cracouia ex nunc vigent , et hactenus viguerunt.