Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
ad vniuersoruin notitiaui harum serie volumus peruenire, quod ad petitionem ven. patris Domini, A Dei gratia Episcopi Agriensis, socium et concanonicum charissimum M. Petrum plebanum de Zolum, misimus ad sciendum et inquirendum, qualiter nobilis vir Emericus de Vrus, in vltima sua voluntate de bonis et possessionibus suis condiderit testamentum, Tandem dictus M. Petrus, peragratis illis partibus, ad nos rediens, nobis dixit , quod sicut certius a viris religiosis, plebanis, praepositis, et multis bonae fidei hominibus et specialiter a Iohanne, abbate de Poroszlo ; abbate de Kach; Petro Plebano de Poroszlo, Nicolao Sacerdote de Eurem, confessore eiusdem; Comite Stephano , filio Iula de Poroszlo, scire potuil; et sicut etiam per priorem hominem nostrura ad ipsuui C. Emericum, propter peticionem eiusdem , dum adhuc in lecto aegritudinis iaceret, sub facto eiusdem testamenti destinatum, sumus edocti euidenter; dictus nobilis vir Emericus, adhuc viuens, et etiam in vltimae suae voluntatis eulogio, quia heredum carebat solatio, Christum Dominum, et Sanctum Iohannem Euang. sibi heredes constituens, vt hereditatis eorumdem particeps fieri mereatur; volens temporalia coramulare in aeterna, quamdam possessionem suam, videlicet Tjciam (al. Tycrara.) existentem inter possessiones nobilium de genere Thomoy, ab vna parte; ab altera vero nobilium de genere Hontpaznan, Vrus vocatam , cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis , sub certis metis, prout ipse possedit ab antiquo; in qua etiam terra ecclesia in honorem Sancti Stephani Protomartyris est fundata, iure testamentario institutionis vel codicillorum, vel quocunque iure plus