Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

super signis et terminis, siue metis cuiusdam pos­sessionis Episcopatus Ecclesiae Zagrab. Szent-Mar­ton vocatae, ab ista parte fluminis Drauae, seu immediate iuxta eumdem fluuium Draua situatae et adiacentis, verteretur materia quaestionis; tan­dem mediantibus probis viris comprouincialibus, praefatam possessionem a terris vel possessionibus praedictorum Nobilium his terminis seu metis par­tes concorditer limitassent, seu etiam separassent: incipiendo scilicet a quadam aqua Kalystha vocata, vbi sunt duo dumi Horosch, et Stakachya vocati, len­dit versus meridiem, et cadit in caput Cuiusdam stagni Stologa vocati; deinde vadit in aliam aquam, Kalystha, quae vocatur etiam alio nomine Valachy­cza; et parumper procedendo ad partern orienla­lem, ad quamdam arborem pyri, diuertitque ad quemdain dumum, in quod ad Znuga, agnomine Pop-Znuga vocato situm, ibique terminatur. Igi­tur praedictus Magister Guchfried, ibidem in prae­sentiarum astando, retulit viua voce: quod cum praefata possessio Ecclesiae Zagrabien. Szentmarton vocata, a multis temporibus vel annis retroactis fuisset desolata; ita quod Ecclesiae praedictae nul­la vtilitas ex eadem resultaret, vel proueniret; hac consideratione habita ipse Dominus Episcopus conditionem Ecclesiae suae gestiens facere melio­rem, memoratam possessionem Szent-Marton vo­catam, sub conditionibus, seu conditionum articu­lis et pactis , sicut in priuilegio ipsius Domini Io­annis Episcopi Zagrabiensis et Capituli Ecclesiae suae dixit plenius contineri, concessit , dedit et donauit praenotatis Nobilibus Nicolao, et Oliue­rio, filiis Comitis Petri de Sylle, et Nicolao, fdio Comitis Borch de Phyles cognatis eorumdem, et 14 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom