Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

tenor talis est Nos Capitulum ecclesie Waradiensis damus pro memoria, Quod Comite Pveun de Bere alj vna parte , Item Comite Petro et Andrea fdys Comitis symonis dicti Wrdug pro se et Endus et Comite Myke fratribus suis, ab altera, coram no­bis personaliter constitutis, Idem Comes Reun as­sumpsit et se ad lioc firmiter obligauit, vt terram suam Bere nominatam emptain sicut dixit Auincis­low Gregorio et Iohanne filio Elye de genere Ko­plon cognatis Ipsorum filiorum Comitis symonis nemini alteri vendere possit si voluerit nisi prefa­to Myke et filys symonis supradictis , Datum feria quarta proxima ante octauam Pentecostes anno domini Millesimo CC° Nonagesimo primo. Nos igitur iustis peticionibus eiusdem magistri symonis gratum prebentes assensum, easdem litteras no­stras omni prorsus suspicione carentes aperiendo transscribi et presentibus insertas de verbo ad ver­bum appositione sigilli nostri autentici fecimus conununiri, datum in octauis Festi Epiphaniarum domini, Anno eiusdem Millesimo CCC. XL. nono. Nos igitur peticioni pretitulati Iohannis fily dicti quondam Georgy fily Nicolai de Iswand in sua, ac dictarum sororum suarum personis , nobis por­recte et Iusticiae annuentes vt tenemur dictas lit­teras dicti Capituli Waradiensis patentes nobis ex­hibitas de verbo ad verbum transscribi et trans­sumpmi , transscriptumque et transsumptum pre­sentibus litteris nostris inseri fecimus pro Iohanne filio, nec non nobilibus dominabus filiabus anno­tati quondam Georgy fily Nicolai de Isvvand ante­dictis communi Iure suadente, Datum feria secun­da proxima post festum Epiphaniarum domini; 12 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom