Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

stram. Sic ergo nobis succurrite, vt, vestro fulti subsidio, conteramus exteras nationes. " Apud B. Pez. Cod. Dipl. P. Jf. p. 167. A. Ch. 1291. Henricas, Dux Bcuariae, Alberto Austrio , suppetias contra Hungaros offert. Ad retundendam Yngarorum superbiam digne Gerrnania tota consurgit; quia per inuasionem fi­nium R omani regni, et filii Regis offensi, qui vna persona cum suo patre censetur, crimen laesae maiestatis exaggerant in se ipsos: nosque ad vltio­nem tantae praesumtionis, vsque ad vltima nostra­rum virium accingemur. " Ibideni. A. Ch. 1291. Idem Albertus Ratisbonensem etiam Episco­pum in societatem belli contra Hurtgaros interpelldt. — Apud Poetas serpens quidam latuisse de­scribitur in palude, ctii, praeciso capite, nasce­bantur triginta pro vno. De cuius origine credi­mus Yngaros processisse; vtpote, qui sunt vene­nati per intimam malitiam, caldi per dolosam astu­tiam , et de manibus capientium, velut anguis lu­bricus, elabuntur ; quippe quum a nobis contriti fuerint, post contritionem in maiori numero de­nuo reuiuiscunt, et de locis palustribus ebulliunt, tanquam ranae. Rogamus tamen, vt pro eorum internecie nobis cum armis continue veniatis. " lbid. A. Ch. 1291. Episcopus Ratisbonensis bellum contra Huti­garos, eo quod conteri nequeant, disuadet. Gens Hunnorum, quorum sedes Vngari mo­do tenent, a propriis finibus castra mouens, po­Tom.VI. VoI.I. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom