Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

periculis pro defensione diuinae iustitiae specialiter iuris nostri se suorumque personas exposuerit; in aliqualem, licet longe inferiorem, meritorum su­orum compensationem inter alia donatiua nostra, quae fecimus, et ad quae in posterum facienda, exigente iustitia publicae honestatis , aequitate sua­dente et vrgente nihilominus conscientia, eidem Ecclesiae Strigoniensi recognoscimus nos teneri; quamdam possessionem nostram pure regalem, Rosnobana vocatam , ipsi Archiepiscopo et in ipsius persona Archiepiscopatui Strigoniensi, cum omnibus vtilitatibus , et pertinentiis, censu scilicet terragii, Octaua quoque regali totius argenti fodi­nae, quae ibidem esse dignoscitur, in eadem no­])is vel nostris posteris parte vel particula reserua­ta ; lum collectis quoque regalibus, Ecclesiae Stri­goniensis, a nostris Progenitoribus eidem Eccle­siae clementer indulta, et omnibus in vniuerso iu­ribus, reditibus, et prouentibus, quocunque no­mine censentur, contulimus et conferimus et do­nauimus et donamus, tradidimus et tradimus, de­dimus, atque damus, pleno iure proprietatis, et perpetui dominii, possidendam irreuocabiliter et habendam. In cuius rei memoriam etc. Datum per manum discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae praepositi, aulae nostrae Vice-Cancella­rii etc. An. Domini millesimo, ducentesimo, no­nagesimo primo, pridie kal. Ianuarii. Indictione quarta, regni autem nostri anno secundo." E tabulario Episcopatus Rosnauicnsis. Transcriptum ct confirmatum a Carolo Roberto A. 1513. Copia hae authentica plures errores cleteiguntur per fragmentum a Sclnnittio eclitum in Historiam Patriam inuecti tam quoad annum regni Andreae III quam etiam, quoad res gestas etc. Katona Tom. VIII. p. 278.

Next

/
Oldalképek
Tartalom