Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
nullius ad veritatis ohice resistcnte , prefatus Comes Kemiu tanta se exhibuit bellorum elficacia virtuosum , vt oinnibus dignis meruerit praeconiis commendari. In omtiibus insuper regni negociis , nostrisque ministeriis, quae iongum esset per singula scripta serie recitare , tam prouide se tribuendo elucescat actibus, quid propensa fidelitas mereatur. Pro his igitur suorum fideJium anlidotis meritorum, de Baronum nostrorum consiJio, ipsius parliJiits inclinati, vniuersas possessiones praefati Nicolai Sinistri , haeredis solatio destituti, tam haereditarias, quam emptitias, seu etiain donatilias, siue ex cailsis lucratiuis adeptas, iure legitimo possessas , ad nostram collationem regiam ex municipali iure , consuetudine regni llungariae deuolutas, ad instar collationis Doniini illustrisRegis Ladislai, sicut eiusdetn priuilegii conlinet tenor insertus, memorato Comiti Kemen , et per eum suis heredibus , haeredumque suorum successoribtis, renouationis, seu quodarn consolidationis iure dedimus , donauimus , et contulimus , cum omnibus suis vtilitatibus, et pertinentiis perpetuo possidendas. Praefata priuilegia in nullius sui parte viciata, de verbo ad verbum inserla praesentibus, authoritate regia confirmamus. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem , praesentes concessitnus lilteras, dupplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus discreti viri , Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice - Cancellarii , dilecti et ftdelis nostri, anno Domini 1291. Regni autem nostri anno secundo, quarto nonas Octobris. " Indidem p. 45. sq.