Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
temperantes, vt tenemur, misimus nostrum idoneum pro testimonio, qui ad nos reuersus dixit; quod praefatus liomo Yester, ipso praesente reambulasset praedictam terram, conuocatis comme- . taneis, et vicinis, videlicet Motho, Benedicto, Ladislao et Dionysio, Alexandro, et Thyba, Tiburtio, ac Theodoro et statuisset eidem Zadur , nullo conlradictore ex eisdem existente. Actum in vigilia Matthei Apostoli. Nos igitur iustis petitionibus ipsius Zadur fauorabilem consensum adhibentes, considerantes maxime fidelitates et seruitia ipsius, quae nobis tempore coronationis nostrae, et demum Dominae reginae, consorti nostrae karissimae, cum ipsam Deus, qui cunctorum est creator, et omnium bonorum actuum et statuum diflinitor, nobis matrimonialiter copularet, cuin omni feruore fidelitatis in curia nostra, et eiusdem Dominae reginae, consortis nostrae karissimae continue residens , fideiiter exhibuit, et impendit. Praeterea inconflictu, quem contra Dom. Albertum, Ducem Austriae', et Stiriae, nostrum etregni nostri eo tempore capitalem inimicum, habebamus , idem cum militibLis ipsius Ducis Austriae, pro fidelitate nobis debita et coronae regiae impendenda, ante portam castri ciuitatis Viennensis laudabiliter dimicauit; et in aliisetiam, quam pluribus locis, cum militibus ipsius Ducis Austriae dimicando, suam fidelitatem, plurimum commendabilem, propriis cruoribus demonstraLiit. Et licet idem Zadur pro tot et tantis fidelitatibus et seruitiis suis longe plura et ampliora a nostra maiestate mereri debuisset, tamen nos in aliqualem retributionem, seu recompensationem seruitiorum eiusdem ipsam