Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

regia, ac comitate (auctoritate) praesentium trans­ferentes, eisdem conditionariis nostris transeundi in locum condilionis alium concedentes liberam fa­cultatem. Xn cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus di­screti viri , magistri Theodori , Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCI. Nonas Iunii, indictione IV. reg. autem nostri an. primo. a E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 190. Origina­les in Archiuo Primatiali. A. Ch. 129^. Idem Andreas priuilegiales Praepositurae Bu~ densis de piscina Chetd litteras confirmat. Andreas , Dei gratia , Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae , Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus praesen­tem paginam inspecluris, salutem in authore salu­tis. Ad haec sunt a Domino iudicia in medio con­stituta, vt humana coerceatur audacia, et tuta sit inter reprobos innocentia , nihilque possit in po­sterum a maleuolis sugillari , quod mediante iu­stitia, quae pro veritate habetur, fuerit solidatum. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie vo­lumus peruenire , quod fideles et deuoti nostri, Magister M. Praepositus et Capitulum Budensis Ecclesiae super facto piscinae, Chechtoo vocatae , exhibuerunt nobis patentes Iitteras sub sigillis pen­dentibus Archiepiscoporum et aliorum Iudicum regni geueralium, petentes eas nostris litteris con­firmari; quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Philippus Strigoniensis, Smaragdus Colocensib. 8 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom