Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

riosae. Remedium subiectorum, et concessio li­bertatum , a maiestate procedere consueuit prin­cipali; tanto namque regalis sublimitas regno pro­spicit et coronae, quanto ob fauorem reipublicae auget numerum bellatorum. Proinde ad vniuerso­rum notitiam tenore praesentium volumus perue­nire: quod quia lacobus de Barach, de coriditione Yd uarnicorum nostrorum oriundus, suis fidelibus obsequiis Dominae Eiisabeth , charissimae sorori nostrae impensis,— occurrere regio cum fauore; ad petitionem et instantem supplicationem ipsius per­dilectae sororis nostrae, eumdem Iacobum de pri­stina conditione sua exirnendo, in numerum coe­tum, et consortium Nobilium regni nostri , simul cum vineis suis , quas habet in proinontorio de Baracli, duximus aggregandum; volentes: vt tam idemlacobus, quam ipsius haeredes , heredumque suorum in posterum successores , illa eademque per omnia libertate gaudeant , qua alii veri , puri, et naturaliter Nobiles regni nostri gratulantur sub vexillo regio militantes. Hoc specialiter declarato : quod nec Palatinus, nec alii Iudices regni nostri praetextu pristinae conditionis suae ipsum laco­bum et suos haeredes molestare audeant vel prae­sumant. Yt ijntur huiusmodi translationis series o per nos factae, robur obtineat perpetuae firmita­tis , nec possit vllo vnquam tempore in irritum retractari, praesentes ad petitionem ipsius charis­simae sororis nostrae concessimus litteras, duppli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per inanus discreti viri , Magistri Achonis, aulae no­strae Yice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXXI. " E coll. Dipl. Kaprinai To:uo I. sub B. uro XXVIII. pag. 44—.5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom