Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

dium eeclesiaslicae libertatis non debuisset redun­dari. Nos igitur, qui ex apice regiae maiestatis, "vnicuique iustitiae debemus facere complementum, et excessus nostrorum regnicolarum et ofifensiones, iuris ordine obseruato, aequo libramine ponderare et iudicare, nec nisi se contumaciter absentauerint, vindicare et vlcisci; sententiam per nos latam con­tra praedictum Andreain episcopum et ecclesiam Agriensem, quae de iure fieri non debuit, reuo­camus , in his scriptis , et possessiones omnes et singulas superius nominatas, cum Scenliolmbuda , restituimus eidem ecclesiae et resignamus pleno iure, cum omnibus piscaturis , siluis, nemoribus et aliis vtilitatibus , reuocantes omnes donationes nostras et tradiciones cuicunque factas, litteris no­slris mediantibus priuilegialibus et patentibus, quod. ex nunc et prout ex tunc cassas , friuolas et ina­nes enunciamus , et iuribus penitus annullatas, si coram quocunque iudice quouis tempore, in prae­iudiciuin praedictae ecclesiae Agriensis fuerintprae­sentatae; lioc maxime declaramus, quod pro omni­bus damnis, ecclesiae S. loannis factis per nos, et nostros illatis, tam in destructione villarum, quam in occupationibus earumdem possessionum factis , possessionem praedictam Scenholmbuda vocatam, ecclesiae Agriensi iure emtitio pertinentem, nouo titulo donationis dainus, donamus et tradimus Agri­ensi Ecclesiae ante dictae perpetuo possidendam. Insuper adiicimus , quod , si nobis ignorantibus, vel successoribus nostris, processu temporum de praedictis possessionibus aliqui nobilium, ratione suorum seruitiorum, sibi petierint per nos dona­ri , tanquam possessionibus herede carentibuS, quia mens humana cito labitur, et praedictae pos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom